라틴어 문장 검색

Cum solstitiali die, qui Saturnaliorum festa quibus illa convivia celebrata sunt consecutus est, forensi cura vacuus laetiore animo essem domi, eo Eusebius cum paucis e sectatoribus suis venit, statimque vultu renidens:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 9:2)
Hoc cognomentum postea familiae nostrae in nomen haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 26:1)
Nec illam causam quae Saturnalibus adsignatur ignoro, quod Pelasgi, sicut Varro memorat, cum sedibus suis pulsi diversas terras petissent, confluxerunt plerique Dodonam et incerti, quibus haererent locis, eiusmodi accepere responsum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 28:1)
sed quaeso dicas, Caecina, verba ipsa Varronis, si tibi beneficio memoriae tenacioris haeserunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 2:3)
Obstupui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 1:4)
illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos, haeret lateri letalis arundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 9:2)
Illa haeret scopulis, et quantum vertice ad auras Aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 13:3)
Inpastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, Suadet enim vesana fames, si forte fugacem Conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, Gaudet hians inmane, comasque adrexit, et haeret Visceribus super accumbens lavit inproba taeter Ora cruor:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 7:1)
Et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 5:2)
haeret pede pes, densusque viro vir.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 27:2)
Utque volans alte ruptum cum fulva draconem Fert aquila inplicuitque pedes atque unguibus haesit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:1)
Haeret pede pes, densusque viro vir.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 5:6)
Sed *Caecilius Gallus, vir doctissimus, in libro de significatione verborum quae ad ius civile pertinent secundo vestibulum dicit esse non in ipsis aedibus neque aedium partem, sed locum ante ianuam domus vacuum, per quem de via aditus accessusque ad fores aedium sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 16:1)
Diximus autem superius eos qui amplas domus antiquitus faciebant locum ante ianuam vacuum relinquere solitos, qui inter fores domus et viam medius esset.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 19:1)
Tanto enim pressius haerent dicta talia quam directae loedoriae, ut hami angulosi quam directi mucrones tenacius infiguntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION