라틴어 문장 검색

primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat validamque stationem pro castris opponit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 251:2)
et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in castris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 253:2)
quid vallum et castra spectatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 257:3)
multum ab spe adeundi valli res Hernicis afuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 62:2)
tum T. Manlius L. filius, qui a vexatione tribunicia vindicaverat, ex statione ad dictatorem pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 86:1)
recipiunt inde se ad stationem, et duo in medio armati spectaculi magis more quam lege belli destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimantibus pares.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 90:1)
Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:2)
conclamatum tamen celeriter ad arma est et portae stationibus murique praesidiis firmati;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 112:1)
milites aegre id patientes primo in stationibus vigiliisque inter se dictatorem sermonibus carpere, interdum patres communiter increpare, quod non iussissent per consules geri bellum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 121:2)
quamquam de gloria vix dicere ausim, si nos et hostes haud secus quam feminas abditos intra vallum omnibus contumeliis eludunt, et tu imperator noster - quod aegrius patimur - exercitum tuum sine animis, sine armis, sine manibus iudicas esse, et, priusquam expertus nos esses, de nobis ita desperasti ut te mancorum ac debilium ducem iudicares esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 129:1)
dum haec loquuntur, iumenta forte pascentia extra vallum Gallo abigenti duo milites Romani ademerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 138:1)
deinde ab Romana statione clamor ortus ac procursum utrimque est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 138:3)
cuius ut prius nosceret vires quam periculo ultimo temptaret, in tumulo quem proximum castris Gallorum capere potuit vallum ducere coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 233:2)
gens ferox et ingenii avidi ad pugnam cum procul visis Romanorum signis ut extemplo proelium initura explicuisset aciem, postquam neque in aequum demitti agmen vidit et cum loci altitudine tum vallo etiam tegi Romanos, perculsos pavore rata, simul opportuniores quod intenti tum maxime operi essent, truci clamore adgreditur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 234:1)
ubi cum in stationibus quieti tempus tererent, Gallus processit magnitudine atque armis insignis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 263:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION