라틴어 문장 검색

arida medicamenta contrita umore non pingui, ut vino vel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 17장22)
arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:4)
omnis seges, quae tempestivos umores habuerit, aequabit fecundi- tati arvorum Moesiorum, quae propterea, quod non quaerant solstitiales imbres, sed naturali et proprio umore laetentur, maximum et praeci- puum cultum habeant, unde ita uberes ibi fructus proveniant, ut fecun- ditatem agrorum suorum etiam Gargara ipsa mirentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 10213)
sic animas caeli de fontibus unicoloras infundit natura solo, sed suavibus istic devinctae inlecebris retinentur, et aethera paucae conscendunt reduces, multas viscosus inescat pastus et ad superas percurrere non sinit auras, praescius inde Pater liventia Tartara plumbo incendit liquido piceasque bitumine fossas infernalis aquae furvo subfodit Averno, et Phlegethonteo sub gurgite sanxit edaces perpetuis scelerum poenis inolescere vermes, norat enim flatu ex proprio vegetamen inesse corporibus nostris animamque ex ore perenni formatam non posse mori, non posse vicissim pollutam vitiis rursum ad convexa reverti mersandam penitus puteo ferventis abyssi, vermibus et flammis et discruciatibus aevum inmortale dedit, senio ne poena periret non pereunte anima, carpunt tormenta foventque materiam sine fine datam, mors deserit ipsa aeternos gemitus et flentes vivere cogit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1218)

SEARCH

MENU NAVIGATION