라틴어 문장 검색

quo intendisset oculos, quo verba acciderent, fuga vastitas, deseri itinera fora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장4)
neque tamen dubitabatur in Neronem et Agrippinam intendi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장10)
disserebatque brevibus momentis summa verti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장3)
simul populus effigies Agrippinae ac Neronis gerens circumsistit curiam faustisque in Caesarem ominibus falsas litteras et principe invito exitium domui eius intendi clamitat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장5)
' adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장4)
ac ne dubium haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius seposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장3)
nam Phraates et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장3)
quod damnum Caesar ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum pretiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장2)
sin extra domum successor quaereretur, ne memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et contumelias verterent metuebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장3)
omitti curas familiaris ut quis se alienis negotiis intendat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 7장5)
Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis insultaverit, dedecus quidem inlatum, sed excidium procul afuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장1)
sed in eo discrimen verti, si defensio audiretur, utque clausae aures etiam confitenti forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장6)
ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장8)
Messalina tamen, quamquam res adversae consilium eximerent, ire obviam et aspici a marito, quod saepe subsidium habuerat, haud segniter intendit misitque ut Britannicus et Octavia in complexum patris pergerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장4)
ac ni caedem eius Narcissus properavisset, verterat pernicies in accusatorem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION