라틴어 문장 검색

prospectabatque pulcherrimum sinum, antequam Vesuvius mons ardescens faciem loci verteret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 67장6)
Sed Caesar sollemnia incipientis anni kalendis Ianuariis epistula precatus vertit in Sabinum, corruptos quosdam libertorum et petitum se arguens, ultionemque haud obscure poscebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 70장1)
disserebatque brevibus momentis summa verti:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER V FRAGMENTVM, 4장3)
quippe elapsum custodiae pergere ad paternos exercitus, Aegyptum aut Syriam invasurum, fingebant simul credebantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장4)
inter quae Haterius Agrippa consules anni prioris invasit, cur mutua accusatione intenta nunc silerent:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 4장3)
' adeo facinora atque flagitia sua ipsi quoque in supplicium verterant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 6장4)
ac ne dubium haberetur magnitudinem pecuniae malo vertisse, aurariasque eius, quamquam publicarentur, sibimet Tiberius seposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장3)
simul veteres Persarum ac Macedonum terminos seque invasurum possessa Cyro et post Alexandro per vaniloquentiam ac minas iacie- bat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 31장3)
nec ideo abscedebat, ni contractis legionibus Vitellius et subdito rumore tamquam Mesopotamiam invasurus metum Romani belli fecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 36장3)
nam Phraates et Hiero et si qui alii delectum capiendo diademati diem haut concelebraverant, pars metu, quidam invidia in Abdagaesen qui tum aula et novo rege potiebatur ad Artabanum vertere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 43장3)
quod damnum Caesar ad gloriam vertit exolutis domuum et insularum pretiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 45장2)
sin extra domum successor quaereretur, ne memoria Augusti, ne nomen Caesarum in ludibria et contumelias verterent metuebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 46장3)
ille, ut erat magnis ausis promptus, biduo tria milia stadiorum invadit ignarumque et exterritum Gotarzen proturbat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장4)
Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis insultaverit, dedecus quidem inlatum, sed excidium procul afuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장1)
sed in eo discrimen verti, si defensio audiretur, utque clausae aures etiam confitenti forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION