라틴어 문장 검색

Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 4:8)
Pulticula etiam, cum qua paulum ex fauo uetere cocti sit, et lenticula cum malicorio cocta, rubique cacumina in aqua decocta, et ex oleo atque aceto adsumpta, efficacia sunt, atque ea aqua, in qua uel palmulae uel malum Cotoneum uel arida sorba uel rubi decocti sunt, potata.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 8:1)
qui boni suci sunt, acria salsa, uinum uetus austerum uitare, leni ambulatione uti.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:26)
Ceratum ex oleo uetere facere eoque pubem proximasque partes circumdare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:33)
Vltimum est et in ueteribus quoque morbis efficacissimum tribus aut quattuor locis super coxam cutem candentibus ferramentis exulcerare.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 2:8)
iuncus quadratus, puleium et flos albae uiolae, bdella, galbanum, resina terebenthina et pinea, propolis, oleum uetus;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 4장 1:2)
olei ueteris hemina.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 7:5)
cerae, resinae terebenthinae, turis, olei ueteris, atramenti sutorii, salis Hammoniaci P. S.;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 21:3)
olei ueteris heminam.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 23:8)
cicutae seminis P. #1108 VIII miscentur excipiunturque uino uetere, et quod lupini magnitudinem habet in tribus cyathis aquae diluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 25장 7:4)
interdum enim uetustas ulcus occupat, induciturque ei callus, et circum orae crassae liuent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 60:3)
Vetus autem ulcus scalpello concidendum est, excidendaeque eius orae, et, quicquid super eas liuet, aeque incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:2)
Haec autem optime curantur folio aut lilii aut linguae caninae aut betae in uetere uino oleoque decoctis;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 24:3)
Vetustate callosa fit fistula.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 42:6)
Vinum bibere lene, subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION