라틴어 문장 검색

ipsa quidem fateor vinci rapidoque magistram praevenit ingenio;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:49)
saepius horrendos manes sacrisque litavi nocturnis Hecaten et condita funera traxi carminibus victura meis, multosque canendo, quamvis Parcarum restarent fila, peremi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:68)
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae ostendere dei, geminis quae lassa procellis tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:139)
vincis.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:159)
non est victoria tanti, ut videar vicisse mihi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:148)
sensu dolor haeret in alto abditus et tacitas vindictae praestruit iras, spectaturque favens odiis locus aptaque leto tempora.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:166)
"vicimus, expulimus, facilis iam copia regni.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:172)
quis enim, quem poscere solum horruit, hunc tanto munitum milite vincat?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:174)
qui iusto plus esse loquax arcanaque suevit prodere, piscosas fertur victurus in undas, ut nimiam pensent aeterna silentia vocem.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:288)
quid denique dignum omnibus inveniam, vincant cum singula poenas?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:301)
utque favet somnus, plaudebant numina dictis et circumfusi sacra corona chori.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
melius mucrone perirent, auferretque mihi luctu leviore sodales victa manus quam laesa fides.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:135)
"Populator Achivae Bistoniaeque plagae, crebris successibus amens et ruptas animis spirans inmanibus Alpes iam Ligurum trepidis admoverat agmina muris tutior auxilio brumae (quo gentibus illis sidere consueti favet inclementia caeli) meque minabatur calcato obsidere vallo spem vano terrore fovens, si forte, remotis praesidiis, urgente metu, qua vellet obirem condicione fidem;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:193)
ipse favens votis solitoque decentior aër, quamvis adsiduo noctem foedaverat imbre, principis et solis radiis detersa removit nubila;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:227)
partitis inde catervis in varios docto discurritur ordine gyros, quos neque semiviri Gortynia recta iuvenci flumina nec crebro vincant Maeandria flexu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:273)

SEARCH

MENU NAVIGATION