라틴어 문장 검색

adsimulabatque iudicis partis adversum Germanici stirpem, subditis qui accusatorum nomina sustinerent maximeque insectarentur Neronem proximum successioni et, quamquam modesta iuventa, plerumque tamen quid in praesentiarum conduceret oblitum, dum a libertis et clientibus, apiscendae potentiae properis, extimulatur ut erectum et fidentem animi ostenderet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 59장7)
ad quod victo silentio prorupit reus et 'interroga' inquit, 'Suilli, filios tuos:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 2장3)
Sub idem tempus Mithridates, quem imperitasse Armeniis Caesaris vinctum memoravi, monente Claudio in regnum remeavit, fisus Pharasmanis opibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장1)
apud maiores virtutis id praemium fuerat, cunctisque civium, si bonis artibus fiderent, licitum petere magistratus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장5)
quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 24장7)
quippe Getae praetorii praefecto haud satis fidebant, ad honesta seu prava iuxta levi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 33장2)
tum omni spe perdita Meherdates, promissa Parracis paterni clientis secutus, dolo eius vincitur traditurque victori.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장6)
sic Zorsini victo nihil ereptum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 19장5)
scripsitque Palpellio Histro, qui Pannoniam praesidebat, legionem ipsaque e provincia lecta auxilia pro ripa componere, subsidio victis et terrorem adversus victores, ne fortuna elati nostram quoque pacem turbarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 29장4)
et Caesar dum suum decus extollit, addidit gloriam victo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 36장4)
sed tunc ordinum diversa studia, et quae vicerant publice valebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 60장6)
iam primum Agrippina, velut dolore victa et solacia conquirens, tenere amplexu Britannicum, veram paterni oris effigiem appellare ac variis artibus demorari ne cubiculo egrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장2)
sed bellum Hermunduris prosperum, Chattis exitiosius fuit, quia victores diversam aciem Marti ac Mercurio sacravere, quo voto equi viri, cuncta [victa] occidioni dantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장3)
praesidium posthac impositum victis excisique luci saevis superstitionibus sacri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장5)
si copias armatorum, si causas belli secum expenderent, vincendum illa acie vel cadendum esse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 35장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION