라틴어 문장 검색

si qui roboris satis ad ferenda arma habere viderentur, etiamsi nondum militari aetate essent, milites facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 64:1)
conspecta ea praeda iuvenum est, minusque iterum ac saepius id eos audere miraculo fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 113:1)
ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco stativa eum tam diu habere, aegrum simulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 118:2)
sed quid rei esset nemo satis pro certo scire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 138:2)
reliqua erat in obsidione spes, nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habebant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque inopiam erant obsidentes quam obsessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 159:1)
planae et satis latae viae patent in omnis partis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 164:3)
his satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum armaque in proximam noctem expedirent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 196:1)
et erat satis validum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui Metaponti erant militibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 220:2)
quo ubi est ventum, coorti cum clamore equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 228:1)
loco satis inspecto atque undique explorato dies composita gerendae rei est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 245:1)
Hannibal ex agro Beneventano castra ad Capuam cum movisset, tertio post die quam venit copias in aciem eduxit, haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque totiens victorem exercitum sustinere Romani possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 286:1)
sed tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum prospere rem gererent, minus his cladibus commovebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 323:2)
quod ubi parum processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 336:2)
Magna pars tamen ignara tanti erat et gravatis omnibus vino somnoque et in vastae magnitudinis urbe partium sensu non satis pertinente in omnia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 363:1)
satisque iam etiam in posterum videbatur provisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus periculi foret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 393:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION