라틴어 문장 검색

sic tamen ut post quartum demum annum labori committatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 29장 4:6)
Huic quadrupedi neque feminae neque mari nisi post annum' permittenda venus est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 11:1)
Incubantibus autem gallinis iuxta ponendus est cibus, ut saturae studiosius nidis immorentur, neve longius evagatae refrigerent ova, quae quamvis pedibus ipsae convertant,aviarius tamen cum desilierint matres, circumire debet,ac manu versare, ut aequaliter calore concepto facile animentur, quin etiam si qua unguibus laesa vel fracta sunt, ut removeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 14:1)
Commodissima cibaria putantur vicia, vel ervum, tum etiam lenticula, miliumque et lolium, nec minus excreta tritici, et si qua sunt alia legumina, quibus etiam gallinae aluntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 8장 6:2)
Aquatilis autem cibi si sit facultas, datur cammarus, et rivalis alecula, vel si qua sunt incrementi parvi fluviorum animalia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 6:5)
nam et harum studia rerum maiores nostri celebraverunt, adeo quidem, ut etiam dulcibus aquis marinos clauderent 4 pisces, atque eadem cura mugilem scarumque 5 nutrirent, qua nunc muraena et lupus educatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 1:3)
Inde Velinus, inde etiam Sabatinus, item Volsiniensis, et Ciminius lupos auratasque procreaverunt, ac si qua sunt alia piscium genera dulcis undae tolerantia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 2:4)
vigilias, stationes, et si qua alia praesens usus indixerat, ipsi partiebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 32장10)
mox indiscretis vocibus pretia vacationum, angustias stipendii, duritiam operum ac propriis nominibus incusant vallum, fossas, pabuli materiae lignorum adgestus, et si qua alia ex necessitate aut adversus otium castrorum quaeruntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 35장2)
Laeti neque procul Germani agitabant, dum iustitio ob amissum Augustum, post discordiis attinemur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 50장1)
si post omnis, vereor ne inprudens dissentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 74장12)
qua gloria aequabat se Tiberius priscis imperatoribus qui venenum in Pyrrum regem vetuerant prodiderantque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장2)
sed neque reum prohibeo quo minus cuncta proferat, quibus innocentia eius sublevari aut, si qua fuit iniquitas Germanici, coargui possit, vosque oro ne, quia dolori meo causa conexa est, obiecta crimina pro adprobatis accipiatis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장9)
nemo Drusi lacrimas, nemo maestitiam meam spectet, nec si qua in nos adversa finguntur.'
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 12장14)
exim Cy- prii tribus delubris, quorum vetustissimum Paphiae Veneri auctor Ae+rias, post filius eius Amathus Veneri Amathusiae et Iovi Salaminio Teucer, Telamonis patris ira profugus, posuissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION