라틴어 문장 검색

Afranius Petreiusque terrendi causa atque operis impediendi copias suas ad infimas montis radices producunt et proelio lacessunt, neque idcirco Caesar opus intermittit confisus praesidio legionum trium et munitione fossae.
(카이사르, 내란기, 1권 42:3)
Tertio die Caesar vallo castra communit;
(카이사르, 내란기, 1권 42:5)
quem si occupavisset Caesar et communisset, ab oppido et ponte et commeatu omni, quem in oppidum contulerant, se interclusurum adversarios confidebat.
(카이사르, 내란기, 1권 43:2)
Caesar paene omni acie perterrita, quod praeter opinionem consuetudinemque acciderat, cohortatus suos legionem nonam subsidio ducit;
(카이사르, 내란기, 1권 45:1)
Hoc idem Caesar facere cogebatur, ut submissis in eundem locum cohortibus defessos reciperet.
(카이사르, 내란기, 1권 45:11)
Quae res magnas difficultates exercitui Caesaris attulit.
(카이사르, 내란기, 1권 48:5)
Neque civitates, quae ad Caesaris amicitiam accesserant, frumentum supportare, neque ei, qui pabulatum longius progressi erant, interclusi fluminibus reverti neque maximi commeatus, qui ex Italia Galliaque veniebant, in castra pervenire poterant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:7)
Harum omnium rerum facultates sine ullo periculo pons Ilerdae praebebat et loca trans flumen integra, quo omnino Caesar adire non poterat.
(카이사르, 내란기, 1권 49:4)
Conatus est Caesar reficere pontes;
(카이사르, 내란기, 1권 50:2)
Nuntiatur Afranio magnos commeatus, qui iter habebant ad Caesarem, ad flumen constitisse.
(카이사르, 내란기, 1권 51:1)
erant legati Caesaris.
(카이사르, 내란기, 1권 51:7)
Caesar eis civitatibus, quae ad eius amicitiam accesserant, quod minor erat frumenti copia, pecus imperabat;
(카이사르, 내란기, 1권 52:5)
Cum in his angustiis res esset, atque omnes viae ab Afranianis militibus equitibusque obsiderentur, nec pontes perfici possent, imperat militibus Caesar, ut naves faciant, cuius generis eum superioribus annis usus Britanniae docuerat.
(카이사르, 내란기, 1권 54:1)
sed electos ex omnibus legionibus fortissimos viros, antesignanos, centuriones, Caesar ei classi attribuerat, qui sibi id muneris depoposcerant.
(카이사르, 내란기, 1권 57:2)
Hoc primum Caesari ad Ilerdam nuntiatur;
(카이사르, 내란기, 1권 59:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION