라틴어 문장 검색

' illud quoque a maioribus natu audiebam, adeo causidicos patientia eius solitos abuti, ut discedentem e tribunali non solum uoce reuocarent, sed et lacinia togae retenta, interdum pede apprehenso detinerent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 3:8)
quocumque gladiatorio munere, uel suo uel alieno, etiam forte prolapsos iugulari iubebat, maxime retiarios, ut expirantium facies uideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 1:4)
cautum ut testamentis primae duae cerae testatorum modo nomine inscripto uacuae signaturis ostenderentur, ac ne qui alieni testamenti scriptor legatum sibi ascriberet;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 17장 1:2)
Diuitiarum et pecuniae fructum non alium putabat quam profusionem, sordidos ac deparcos esse quibus impensarum ratio constaret, praelautos uereque magnificos qui abuterentur ac perderent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 30장 1:1)
ac spectaculis theatri clam inlatus cuidam scaenico placenti nuntium misit abuti eum occupationibus suis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 42장 2:3)
itaque ad poeticam pronus carmina libenter ac sine labore composuit nec, ut quidam putant, aliena pro suis edidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:4)
his diuerso uitiorum genere grassantibus adeo se abutendum permisit et tradidit, ut uix sibi ipse constaret, modo acerbior parciorque, modo remissior ac neglegentior quam conueniret principi electo atque illud aetatis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 14장 2:5)
sed postquam Pisone praelato spe decidit, ad uim conuersus est instigante super animi dolorem etiam magnitudine aeris alieni.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 5장 1:2)
auctor senatui fuit decernendi, ut quae se alieno seruo iunxisset, ancilla haberetur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 11장 1:2)
Et quo contemptius abuteretur patientia hominum, numquam tristiorem sententiam sine praefatione clementiae pronuntiauit, ut non aliud iam certius atrocis exitus signum esset quam principii lenitas.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 11장 2:1)
confiscabantur alienissimae hereditates uel uno existente, qui diceret audisse se ex defuncto, cum uiueret, heredem sibi Caesarem esse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 12장 2:1)
epistulas orationesque et edicta alieno formabat ingenio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:4)
"At satius est alieno me mori scelere quam metu nostro."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 7:5)
Ingens circa eam nobilium feminarum turba constiterat laceratis crinibus abscissaque veste, pristini decoris inmemores, reginas dominasque veris quondam, tunc alienis nominibus invocantes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 29:2)
Si saniora consilia tandem pati potuisset, ut contentus patrio cederet alieni imperii finibus, socius amicusque esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION