라틴어 문장 검색

quapropter historiae nonnunquam ubertas in aliqua exercendi stili parte ponenda et dialogorum libertate gestiendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 216:1)
neque enim Academici, cum in utramque disserunt partem, non secundum alteram vivunt, nec Carneades ille, qui Romae audiente Censorio Catone non minoribus viribus contra iustitiam dicitur disseruisse quam pridie pro iustitia dixerat, iniustus ipse vir fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 41:1)
in primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum, tum etiam novorum, adeo ut non ea modo, quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie aguntur, debeat nosse, verum ne ea quidem, quae sunt a clarioribus poetis ficta, negligere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 98:1)
M. igitur Cato idem imperator, idem sapiens, idem orator, idem historiae conditor, idem iris, idem rerum rusticarum peritissimus fuit inter tot operas militiae, tantas domi contentiones, rudi saeculo, litteras Graecas iam ;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 270:1)
Non revoco te ad historias nec ex omnibus saeculis contemptores mortis, qui sunt plurimi, colligo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 11:1)
Sed idem hoc omnes tibi ex omni domo conclamabunt, Peripatetici, Academici, Stoici, Cynici.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 11:3)
Eiusmodi vocibus referta sunt carmina, refertae historiae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:1)
Academici veteres beatum quidem esse etiam inter hos cruciatus fatentur, sed non ad perfectum nec ad plenum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:1)
Grammaticus circa curam sermonis versatur et, si latius evagari vult, circa historias, iam ut longissime fines suos proferat, circa carmina.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 3:1)
Circa eadem fere Pyrrhonei versantur et Megarici et Eretrici et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 44:4)
Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:4)
T. Livium, scripsit enim et dialogos, quos non magis philosophiae adnumerare possis quam historiae, et ex professo philosophiam continentis libros;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:8)
Praeterea notat eum, quem nos dictatorem dicimus et in historiis ita nominari legimus, aput antiquos magistrum populi vocatum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 30:1)
L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:3)
Claudius gaudet esse illic philologos homines, sperat futurum aliquem historiis suis locum.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 4:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION