라틴어 문장 검색

quod in plures causas accommodari potest, vulgare dicitur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 80:2)
quidam inesse epichiremati apodixin putant et esse partem eius confirmantem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 101:3)
et dissimilibus inesse simile, ut formicae et elephanto genus, quia sunt animalia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 250:2)
itaque idem Cicero, quanquam preces non dat Miloni, eumque potius animi praestantia commendat, accommodavit tamen ei verba, convenientes etiam forti viro conquestiones:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 45:1)
ne illud quidem indignum est admonitione, ingens epilogis meo iudicio verti discrimen, quomodo se dicenti, qui excitatur, accommodet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 55:1)
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:1)
quid enim aliud est causae, ut lugentes utique in recenti dolore disertissime quaedam exclamare videantur et ira nonnunquam indoctis quoque eloquentiam faciat, quam quod illis inest vis mentis et veritas ipsa morum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:2)
porro natura non tantum in hoc valet, ut acutior quis atque habilior sit ad inveniendum (nam id sane doctrina possit augeri), sed inest proprius quibusdam decor in habitu ac vultu, ut eadem illa minus alio dicente urbana esse videantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 121:1)
huic simile est, quod in epilogis quidam, quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 126:1)
sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 149:2)
sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 258:2)
Et in Tito Livio, mirae facundiae viro, putat inesse Pollio Asinius quandam Patavinitatem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 38:1)
translatio quoque, in qua vel maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 45:2)
eo magis necessaria catachresis, quam recte dicimus abusionem, quae non habentibus nomen suum accommodat quod proximo est:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 253:1)
illi, quia verba rebus accommodarentur, omnes in sensibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 16:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION