라틴어 문장 검색

ecce super corpus communia damna gementes obliti decoris virque paterque iacent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권548)
arma ferae genti remque decusque dabant, quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권48)
terra tribus scopulis vastum procurrit in aequor Trinacris, a positu nomen adepta loci, grata domus Cereri, multas ea possidet urbes, in quibus est culto fertilis Henna solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권288)
signa, decus belli, Parthus Romana tenebat, Romanaeque aquilae signifer hostis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권368)
praebuit, ut taurus, Tyriae sua terga puellae Iuppiter et falsa cornua fronte tulit, illa iubam dextra, laeva retinebat amictus, et timor ipse novi causa decoris erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권380)
"at decus omne mihi contingit origine mensis:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권48)
"o decus, o sacra femina digna domo!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권525)
Squalidus interea genitor Phaethontis et expers ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem, esse solet, lucemque odit seque ipse diemque, datque animum in luctus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 31:1)
Quanto splendidior quam cetera sidera fulget Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe, tanto virginibus praestantior omnibus Herse ibat, eratque decus pompae comitumque suarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:5)
Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus et dignos Baccho, dignos et Apolline crines impubesque genas et eburnea colla decusque oris et in niveo mixtum candore ruborem, cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 45:7)
Ille dedit leto fortes, vos pellite molles et patrium retinete decus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 55:9)
plumis in avem mutata vocatur ciris, et a tonso est hoc nomen adepta capillo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 12:4)
Nec Telamon aberat magnique creator Achillis cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao impiger Eurytion, et cursu invictus Echion, Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis, et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis, Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo, Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus Oeclides, nemorisque decus Tegeaea Lycaei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:4)
Inmemores decoris liventia pectora tundunt, dumque manet corpus, corpus refoventque foventque, oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:6)
Inerant lunaria fronti cornua cum spicis nitido flaventibus auro et regale decus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 58:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION