라틴어 문장 검색

cum haud facile esset aut ea, quae obicerentur, aut quae adversus ea dicenda erant, memoria complecti - nec enim multa solum, sed etiam pleraque oppido quam parva erant, de controversia finium, de hominibus raptis pecoribusque abactis, de iure aut dicto per libidinem aut non dicto, de rebus per vim aut gratiam iudicatis - nihil
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 556:2)
totius circuitum domus ita custodiis complexi sunt, ut nemo inde elabi posset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 605:2)
ipsa deinde virum comitem mortis complexa in mare sese deiecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 42:2)
Ilienses adiunctis Balarorum auxiliis pacatam provinciam invaserant, nec eis invalido exercitu et magna parte pestilentia absumpto resisti poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 63:1)
cernebam Persea non continentem se Macedoniae regno, alia armis occupantem, alia, quae vi subigi non possent, favore ac benevolentia complectentem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 136:1)
vires deinde populi Romani, iam terrarum orbem complectentis, cum viribus Macedoniae, exercitus cum exercitibus comparavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 13:1)
adiunctam civitatem penes quam unam tum rei navalis gloria esset nec terra nec mari spem relicturam Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 279:1)
Anicius praetor eo tempore Apolloniae auditis quae in Illyrico gererentur praemissisque ad Appium litteris, ut se ad Genusum opperiretur, triduo et ipse in castra venit et ad ea quae habebat auxilia a Parthinorum iuventute adiunctis duobus milibus peditum et equitibus ducentis - peditibus Epicadus, equitibus Algalsus praeerat - parabat ducere in Illyricum, maxime ut Bassanitas solveret obsidione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 375:1)
ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium, ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem, nec dependes nec propendes - quin malus nequamque sis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 260)
complectere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 354)
Obsecro vos, eadem istac opera suaviust complexos fabulari.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3112)
vobis est suave amantibus complexos fabulari, ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3115)
Ten complectatur, carnufex?
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3215)
nequeunt complecti satis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 374)
iam huic voluptati hoc adiunctum est odium.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 378)

SEARCH

MENU NAVIGATION