라틴어 문장 검색

illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 10:3)
Dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos adlegat officia et aras religiose cultas.
(세네카, 행복론, Liber V 147:2)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
Agedum illa, quae multo ingenii tui labore celebrata sunt, in manus sume utriuslibet auctoris carmina, quae tu ita resolvisti, ut quamvis structura illorum recesserit, permaneat tamen gratia - sic enim illa ex alia lingua in aliam transtulisti, ut, quod difficillimum erat, omnes virtutes in alienam te orationem secutae sint :
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 68:1)
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 114:1)
Tenebris et solitu- dini familiarissima, ne ad fratrem quidem respiciens, carmina celebrandae Marcelli memoriae composita aliosque studiorum honores reiecit et aures suas adversus omne solacium clusit.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:6)
Non desiit denique Drusi sui celebrare nomen, ubique illum sibi privatim publiceque repraesentare, libentissime de illo loqui, de illo audire :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:3)
Cum secessimus et in unum convenimus, facta eius dictaque quanto meruit suspectu celebramus ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 27:1)
celebretur Cato:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.28)
quanta, cum longae redit hora nocti crescere et somnos cupiens quietos libra Phoebeos tenet aequa currus, turba secretam Cererem frequentat et citi tectis properant relictis Attici noctem celebrare mystae :
(세네카, Hercules Furens 12:35)
nos Palladias ire per aras .et virgineos celebrare choros.
(세네카, Hercules Oetaeus 10:3)
visa nam thalamos meos celebrare turba est maesta:
(세네카, 옥타비아 11:4)
non esse tam stultum Antonium, ut putaret ad rem pertinere libros a Cicerone conburi, cuius scripta per totum orbem terrarum celebrarentur, nec hoc petere eum quod posset ipse facere:
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 11:4)
celebrata iuveni stadia, per quae nobilis
(세네카, Thyestes 419:1)
quid me revocas festumque vetas celebrare diem.
(세네카, Thyestes 963:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION