라틴어 문장 검색

"nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum, quodque potest alios perdere, perde prior."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권627)
"aura fovet, liquidae fonte rigatur aquae, hunc meus implevit generoso flore maritus atque ait arbitrium tu, dea, floris habe."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권115)
mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권284)
"paeniteat, quod non foveo Carthaginis arces, cum mea sint illo currus et arma loco:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권26)
at focus a flammis et quod fovet omnia, dictus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권188)
), incubuitque loco nomenque in marmore lectum perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 27:2)
odit avem, per quam crimen causamque dolendi scire coactus erat, nec non arcumque manumque odit, cumque manu temeraria tela sagittas conlapsamque fovet seraque ope vincere fata nititur et medicas exercet inaniter artes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 48:2)
timor et deus ille deorum est ". Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis obsequio Semele "qualem Saturnia" dixit "te solet amplecti, Veneris cum foedus initis, da mihi te talem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:6)
Sed postquam remorata suos cognovit amores, percutit indignos claro plangore lacertos, et laniata comas amplexaque corpus amatum vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori miscuit et gelidis in vultibus oscula figens Pyrame clamavit quis te mihi casus ademit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 13:5)
Vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, iam cupit amplecti, iam se male continet amens.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 32:11)
Huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis decutit ense caput;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:5)
Postquam exploratum satis est loca nulla labare, depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem monte suo residens, natumque amplexa volucrem arma manusque meae, mea, nate, potentia, dixit, illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido, inque dei pectus celeres molire sagittas, cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 38:2)
isque gradus templi, natarum membra suarum, amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 10:8)
et quotiens amplectitur illa parentem, esse parens vellet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 37:18)
Pulvereamque trahens per summa cacumina pallam verrit humum pavidamque metu caligine tectus Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION