라틴어 문장 검색

sunt autem alia huius naturae, ut idem pluribus vocibus declarent, ita ut nihil significationis, quo potius utaris, intersit, ut ensis et gladius;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 12:1)
tamen in hoc quoque amplexu tam sancto et moderato satis apparet adfectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 3:4)
enses secures tela, divisum gravi ictu bipennis regium video caput, iam scelera prope sunt, iam dolus caedes cruor - parantur epulae, causa natalis tui, Aegisthe, venit, quid pudor vultus gravat?
(세네카, 아가멤논 1:18)
en adest gnatis tuis furens noverca, per tuum, si aliter nequit, latus exigatur ensis et perimat duos.
(세네카, 아가멤논 4:22)
hunc fraude nunc conaris et furto aggredi, quem non Achilles ense violavit fero, quamvis procacem torvus armasset manum, non melior Aiax morte decreta furens, non sola Danais Hector et bello mora, non tela Paridis certa, non Memnon niger, non Xanthus armis corpora immixta aggerens fluctusque Simois caede purpureos agens, non nivea proles Cycnus aequorei dei, non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx, non picta pharetras et securigera manu peltata Amazon?
(세네카, 아가멤논 5:3)
iamque ense fessum miles exonerat latus, neglecta summas scuta per puppes iacent;
(세네카, 아가멤논 10:2)
cum deprecareris intrantis amplexus, ut alia omnia impetraris, osculo rogasti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 7:15)
contrectata es alicuius manu, alicuius osculo, alicuius amplexu.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 9:9)
"protinus mater et amplexu suo manus meas adligauit."
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 8:9)
Illi te, quantum potes, iunge, illius artissimis amplexibus alliga.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 134:2)
At ille, quem modo altiorem omni incommodo posui, tenet amplexu quodam summum bonum, nec homini tantum, sed ipsi fortunae respondet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 155:1)
strictus tuetur ensis, alieno in loco haut stabile regnum est;
(세네카, Hercules Furens 5:8)
nec temperari facile nec reprimi potest stricti ensis ira, bella delectat cruor.
(세네카, Hercules Furens 6:3)
me bella poscunt, differ amplexus, parens, coniunxque differ, nuntiet Diti Lycus me iam redisse.
(세네카, Hercules Furens 9:31)
ferrum omne teneat raris innocui labor ensesque lateant, nulla tempestas fretum violenta turbet, nullus irato Iove exiliat ignis, nullus hiberna nive nutritus agros amnis eversos trahat.
(세네카, Hercules Furens 13:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION