라틴어 문장 검색

Proponamus oportet finem summi boni, ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 45:3)
Non hortor, ut nitaris et surgas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 14:1)
L. Arruntius, vir rarae frugalitatis, qui historias belli Punici scripsit, fuit Sallustianus et in illud genus nitens.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 17:3)
Licet ergo haec in vicem scribere et hanc semper integram egerere materiam circumspicientibus tot milia hominum inquieta, qui ut aliquid pestiferi consequantur, per mala nituntur in malum petuntque mox fugienda aut etiam fastidienda.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 5:1)
Adeo autem non adigit illa ad hoc doloris timor, ut in naturalem motum etiam dolore prohibente nitantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 7:5)
illam sequentibus omnia facilia, expedita sunt, contra illam nitentibus non alia vita est quam contra aquam remigantibus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 19:2)
vis tu relictis, in quibus vinci te necesse est, dum in aliena niteris, ad bonum reverti tuum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:8)
Sic et totum mundum deorum esse immortalium templum, solum quidem amplitudine illorum ac magnificentia dignum :
(세네카, 행복론, Liber VII 40:3)
Atqui non alia facies est quieti moratique imperii quam sereni caeli et nitentis.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 39:2)
Natura contumax est humanus animus et in contrarium atque arduum nitens sequiturque facilius quam ducitur ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 139:1)
intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, cuius umeris mundus in- nititur.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 37:4)
nititur illo, unde demissus est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 148:6)
Ad illa nitens pergensque excelsa, ordinata, intrepida, aequali et concordi cursu fluentia, secura, benigna, bono publico nata, et sibi et aliis salutaria nihil humile concupiscet, nihil flebit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 44:2)
Hi nempe oculi, qui non ferunt nisi varium ac recenti cura nitens marmor, qui mensam nisi crebris distinctam venis, qui nolunt domi nisi auro pretiosiora calcari, aequissimo animo foris et scabras lutosasque semitas spectant et maiorem partem occurrentium squalidam, parietes insularum exesos, rimosos, inaequales.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 205:1)
Si res publica corruptior est quam ut adiuvari possit, si occupata est malis, non nitetur sapiens in supervacuum nec se nihil profuturus impendet.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION