라틴어 문장 검색

Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 12:8)
Ipsi transtra novant, flammisque ambesa reponunt robora navigiis, aptant remosque rudentesque, exigui numero, sed bello vivida virtus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 29:4)
Quae gratia currum armorumque fuit vivis, quae cura nitentis pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:9)
" Dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentis desuper ostentat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 25:20)
Ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta, proxuma sorte tenet lucis loca, primus ad auras aetherias Italo commixtus sanguine surget, silvius, Albanum nomen, tua postuma proles, quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx educet silvis regem regumque parentem, unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:2)
altera candenti perfecta nitens elephanto, sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 33:2)
Teretes sunt aclydes illis tela, sed haec lento mos est aptare flagello;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:2)
" sic memorat geminasque legit de classe biremis remigioque aptat, socios simul instruit armis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 4:7)
Hanc, ut prona iugo laevum incumbebat in amnem, dexter in adversum nitens concussit et imis avolsam solvit radicibus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 11:8)
Ipse, sedens niveo candentis limine Phoebi, dona recognoscit populorum aptatque superbis postibus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:24)
umero simul exuit ensem auratum, mira quem fecerat arte Lycaon Gnosius atque habilem vagina aptarat eburna.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:34)
Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona hospitio cum iungeret absens Caedicus, ille suo moriens dat habere nepoti, [post mortem bello Rutuli pugnaque potiti] haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:30)
Agnoscunt spolia inter se galeamque nitentem Messapi et multo phaleras sudore receptas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 15:4)
Hi iaculis, illi certant defendere saxis molirique ignem nervoque aptare sagittas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 5:6)
principio sociis edicit, signa sequantur atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION