라틴어 문장 검색

quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles, et longum tenui limite fecit iter, fleximus in laevum cursus, et ab Hectoris urbe venimus ad portus, Imbria terra, tuos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 105)
inde Mesembriacos portus et Odeson et arces praetereat dictas nomine, Bacche, tuo, et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos sedibus his profugos constituisse Larem, a quibus adveniat Miletida sospes ad urbem, offensi quo me detulit ira dei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1013)
nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes, inque modum tumuli concava surgit aqua.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 115)
attigero portum, portu terrebor ab ipso:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 118)
ergo ubi delicuit nondum prior, altera venit, et solet in multis bima manere locis tantaque commoti vis est Aquilonis, ut altas aequet humo turres tectaque rapta ferat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 107)
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1024)
nam neque iactantur moderatis aequora ventis, nec placidos portus hospita navis adit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 431)
qui veritus non es portus aperire fideles fulmine percussae confugiumque rati;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 52)
Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum, qui mihi confugiam, qui mihi portus eras, tu quoque suscepti curam dimittis amici, officiique pium tam cito ponis onus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 61)
quassa tamen nostra est, non mersa nec obruta navis, utque caret portu, sic tamen extat aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 118)
ipse super fluidas plantis nitentibus undas ambulat ac presso firmat vestigia fluctu, increpat ipse notos, et flatibus otia mandat, quis iubeat saevis aquilonibus
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3218)
sit nisi caelipotens aquilonum conditor idem?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3220)
sed cum caerulei proelia gurgitis iussisset Domini dextra quiescere, ad portum fluitans cumba relabitur exponitque solo litoris uvidi contractos pluvio frigore remiges, tunc de litoreis saepibus algidi arentum propere bracchia palmitum convectant rapidos unde focos struant:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권2)
vix portu placido tuta quieverat victrix edomitis mille furoribus, vix adstricta suis iam retinaculis vectores stabili condiderat solo:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권15)
nec torquere facem potis est ad signa trionum orbe nec obliquo portas aquilonis adire nec solitum conversus iter revocare retrorsum, hic erit ergo deus, praescriptis lege sub una deditus officiis?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권103)

SEARCH

MENU NAVIGATION