라틴어 문장 검색

Quonam igitur modo tantum munus insistemus ut arbitremur nos hanc vim numerose dicendi consequi posse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 176:2)
Clausulas autem diligentius etiam servandas esse arbitror quam superiora, quod in eis maxime perfectio atque absolutio iudicatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 192:1)
Exposui fere, ut potui, quae maxime ad ornatum orationis pertinere arbitrabar.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 199:1)
' 'Ego vero' inquit Crassus 'ne illa quidem, quae supra dixi, nova vobis esse arbitrabar, sed voluntati vestrum omnium parui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 208:3)
Iam illa perfugia, quae sumunt sibi ad excusationem, quo facilius otio perfruantur, certe minime sunt audienda, cum ita dicunt, accedere ad rem publicam plerumque homines nulla re bona dignos, cum quibus comparari sordidum, confligere autem multitudine praesertim incitata miserum et periculosum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 14:1)
Equidem, ut verum esset sua voluntate sapientem descendere ad rationes civitatis non solere, sin autem temporibus cogeretur, tum id munus denique non recusare, tamen arbitrarer hanc rerum civilium minime neglegendam scientiam sapienti, propterea quod omnia essent ei praeparanda, quibus nesciret an aliquando uti necesse esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 17:5)
de optimo autem statu equidem arbitrabar me satis respondisse ad id, quod quaesierat Laelius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 106:3)
Hic ego, etsi eram perterritus non tam mortis metu quam insidiarum a meis, quaesivi tamen, viveretne ipse et Paulus pater et alii, quos nos extinctos arbitraremur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 4:1)
audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 44:1)
ac morositas tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 83:4)
De qua non ita longa disputatione opus esse videtur, cum recordor non L. Brutum, qui in liberanda patria est interfectus, non duos Decios, qui ad voluntariam mortem cursum equorum incitaverunt, non M. Atilium, qui ad supplicium est profectus ut fidem hosti datam conservaret, non duos Scipiones, qui iter Poenis vel corporibus suis obstruere voluerunt, non avum tuum L. Paulum, qui morte luit collegae in Cannensi ignominia temeritatem, non M. Marcellum, cuius interitum ne crudelissimus quidem hostis honore sepulturae carere passus est, sed legiones nostras, quod scripsi in Originibus, in eum locum saepe profectas alacri animo et erecto, unde se redituras numquam arbitrarentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 95:1)
ego vestros patres, P. Scipio tuque, C. Laeli, viros clarissimos mihique amicissimos, vivere arbitror et quidem vitam, quae est sola vita nominanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:2)
nolite arbitrari, o mihi carissimi filii, me, cum a vobis discessero, nusquam aut nullum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 101:2)
Atque in his omnino magis eventa rerum spec- tari quam causas quaeri oportere arbitratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), Argumentum.12)
Et cum duobus modis animi sine ratione et scientia motu ipsi suo soluto et libero incitarentur, uno furente, altero somniante, furoris divinationem Sibyllinis maxime versibus contineri arbitrati eorum decem interpretes delectos e civitate esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION