라틴어 문장 검색

utque nec ad citharam nec ad arcum segnis Apollo est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 835)
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas, hic raptam Troesmin celeri virtute recepit, infecitque fero sanguine Danuvium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 929)
illa deae tangens arcus
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권93)
"quos tangimus arcus, este meae testes virginitatis"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권94)
refers aquilas, victos quoque porrigis arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권373)
Evenient . dedit ipse mihi modo signa futuri Phoebus , et a laeva maesta volavit avis . Certe ego , quae voveo , superos motura putabo, Speque tuae mortis , perfide , semper alar . Et prius hanc animam , nimium tibi saepe petitam , Auferet illa dies , quae mihi sera venit , > Quam dolor hic umquam spatio evanescere possit, Leniat aut odium tempus et hora meum . Pugnabunt arcu dum Thraces , Iazyges hasta , Dum tepidus Ganges , frigidus Hister erit ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 6:5)
Filius huic Veneris "figat tuus omnia, Phoebe, te meus arcus:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 49:1)
Ritu quoque cincta Dianae falleret et posset credi Latonia, si non corneus huic arcus, si non foret aureus illi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:5)
Utque viam teneas nulloque errore traharis, per tamen adversi gradieris cornua tauri Haemoniosque arcus violentique ora leonis saevaque circuitu curvantem bracchia longo scorpion atque aliter curvantem bracchia cancrum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:24)
Nec tibi directos placeat via quinque per arcus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:4)
Est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis porrigit in spatium signorum membra duorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:2)
ubi fibula vestem, vitta coercuerat neglectos alba capillos, et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, miles erat Phoebes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:7)
Exuit hic umero pharetram lentosque retendit arcus, inque solo, quod texerat herba, iacebat et pictam posita pharetram cervice premebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:2)
Unde pedem referens paene est oblita pharetram tollere cum telis et quem suspenderat arcum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:15)
Utque animus tumida fervebat ab ira, arma adsueta rapit flexumque a cornibus arcum tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta indevitato traiecit pectora telo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 47:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION