라틴어 문장 검색

sunt enim multi qui omnino Graecas non ament litteras, plures qui philosophiam, reliqui qui etiam si haec non inprobent tamen earum rerum disputationem principibus civitatis non ita decoram putent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:2)
neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo et audiendo eliciant et tamquam exprimant aliquid quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:6)
itaque conplures dies adhibito Heraclito doctisque conpluribus et in is Antiochi fratre Aristo et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurumum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:4)
Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, - Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 20:4)
itaque argumenti conclusio, quae est Graece ἀπόδειξισ, ita definitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 35:7)
quod si omnia visa eius modi essent qualia isti dicunt, ut ea vel falsa esse possent neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse dicemus, aut quae esset conclusi argumenti fides?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 37:1)
Sequitur disputatio copiosa illa quidem sed paulo abstrusior - habet enim aliquantum a physicis, ut verear ne maiorem largiar ei qui contra dicturus est libertatem et licentiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:1)
eo cum accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium multitudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta is gradibus ad sapientiam pervenit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 41:7)
ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 46:6)
'est hoc quidem illius rei signum aut argumentum, et ea re id sequor, sed fieri potest ut id quod significatur aut falsum sit aut nihil sit omnino'. Sed de perception hactenus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 49:5)
Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa conprenditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 55:7)
Nam concludi argumentum non potest nisi is quae ad concludendum sumpta erunt ita probatis ut falsa eiusdem modi nulla possint esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:4)
Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 64:1)
Ad has omnes visiones inanes Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:1)
itaque nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere quod cum de re publica disceptatur fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire quae dicerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 88:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION