라틴어 문장 검색

sed quia non confidebas tam esse id perspicuum quam tu velis, propterea multis argumentis deos esse docere voluisti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 9:3)
Adfers haec omnia argumenta cur dii sint, remque mea sententia minime dubiam argumentando dubiam facis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 10:2)
mandavi enim memoriae non numerum solum sed etiam ordinem argumentorum tuorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 10:3)
Grave etiam argumentum tibi videbatur, quod opinio de dis inmortalibus et omnium esset et cottidie cresceret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:2)
"At medici quoque" (ita enim dicebas) "saepe falluntur". Quid simile medicina, cuius ego rationem video, et divinatio, quae unde oriatur non intellego?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 15:1)
Sed, ut ad urendum et secandum, sic ad hoc genus castigandi raro invitique veniemus nec umquam nisi necessario, si nulla reperietur alia medicina;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:3)
Quibus autem artibus aut prudentia maior inest aut non mediocris utilitas quaeritur, ut medicina, ut architectura, ut doctrina rerum honestarum, eae sunt iis, quorum ordini conveniunt, honestae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 194:1)
Placet igitur aptiora esse naturae ea officia, quae ex communitate, quam ea, quae ex cognitione ducantur, idque hoc argumento confirmari potest, quod, si contigerit ea vita sapienti, ut omnium rerum affluentibus copiis [quamvis] omnia, quae cognitione digna sint, summo otio secum ipse consideret et contempletur, tamen, si solitudo tanta sit, ut hominem videre non possit, excedat e vita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 197:1)
Tabulae vero novae quid habent argumenti, nisi ut emas mea pecunia fundum, eum tu habeas, ego non habeam pecuniam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 110:1)
neque vero Asclepiades, is quo nos medico amicoque usi sumus tum eloquentia vincebat ceteros medicos, in eo ipso, quod ornate dicebat, medicinae facultate utebatur, non eloquentiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 62:3)
Ea Menedemus exemplis magis quam argumentis conabatur refellere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 88:1)
idque cum argumentis docuerat, quod ita nati essemus, ut et blandiri subtiliter, a quibus esset petendum, et adversarios minaciter terrere possemus et rem gestam exponere et id, quod intenderemus, confirmare et, quod contra diceretur, refellere, ad extremum deprecari aliquid et conqueri, quibus in rebus omnis oratorum versaretur facultas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 90:2)
his autem omnibus partibus subiecta quaedam esse argumenta propria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 140:2)
aut si via ulla nisi ab hac una arte traditur aut argumentorum aut sententiarum aut denique discriptionis atque ordinis, fateamur aut hoc, quod haec ars profiteatur, alienum esse aut cum alia aliqua arte esse commune:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 36:4)
nostra confirmare argumentis ac rationibus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION