라틴어 문장 검색

verum quod ad ventrem attinet, non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 2, scene 4124)
postremo edepol ego istam rem ad me attinere intellego.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 125)
Quid id ad me attinet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 2279)
Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 393)
reus solutus causam dicit, testis vinctos attines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 3122)
parce pio generi quotiens invidiosae sunt praesentes personae, rhetoricum est ad alias confugere, ut hoc loco confugit ad genus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5261)
Is cum ab eiusdem possessionis domino nescio quid sibi metueret, ad Hipponiensem confugit ecclesiam, et ibi erat, ut confugientes solent, expectans quo modo per intercessionem nostram sua negotia terminaret.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem2)
quod ad crimina attinet quibus moti bellum indixistis, etsi revicta rebus verbis confutare nihil attinet, tamen, etiam si vera sint, vel fateri nobis ea, cum tam evidenter paenituerit, tutum censemus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 280:1)
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION