라틴어 문장 검색

neque enim venalia sunt quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 4 7:3)
Cum autem e philosophis ingenio scientiaque putaretur Antiochus Philonis auditor excellere, eum secum et quaestor habuit et post aliquot annos imperator, quique esset ea memoria quam ante dixi ea saepe audiendo facile cognovit quae vel semel audita meminisse potuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 6:4)
tum igitur et cum Heraclitum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 16:3)
deinde, cum dicant posse accidere sapienti ut cum omnia fecerit diligentissimeque circumspexerit existat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime vero, si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant confidere sibi poterunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 49:1)
ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:1)
a Clitomacho sumam, qui usque ad senectutem cum Carneade fuit, homo et acutus ut Poenus et valde studiosus ac diligens;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 132:3)
post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea quae ex eo orerentur definita;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 158:4)
Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 170:4)
qui cum Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 174:6)
Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti esset contrarium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 175:2)
si hunc apud bonorum emptores ipsos accusares eique iudicio Chrysogonus praeesset, tamen diligentius paratiusque venisses.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 2:4)
verum ego quod invitus ac necessario facio neque diu neque diligenter facere possum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 42장 2:5)
id ut intellegatis, recuperatores, quaeso ut diligenter attendatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 10장 3:2)
qua in re ita diligens erat quasi ei qui magna fide societatem gererent arbitrium pro socio condemnari solerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 3장 3:3)
hic quoque summe constat procuratoris diligentis officium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 19장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION