라틴어 문장 검색

templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta, quae reliquit ibi Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장2)
Quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장24)
Similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장27)
nunc itaque te hodie elegimus esse pro eo nobis in principem et ducem ad bellandum bellum nostrum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장30)
ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장45)
Nunc ergo clamate in caelum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum ". Et commissum est bellum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장46)
et audivit Alexander et venit ad eum in bello. Et produxit Ptolemaeus exercitum et occurrit ei in manu valida et fugavit eum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장15)
Et dixit Ionathae: " Ut quid vexasti universum populum, cum bellum nobis non sit?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장44)
Et cetera sermonum Ioannis et bellorum eius et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et aedificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum eius,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 16장23)
Gorgias autem, cum esset dux locorum, externos milites alebat et frequenter adversus Iudaeos bellum instruebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장14)
Atque una cum ipso etiam Idumaei, qui tenebant opportunas munitiones, exercebant Iudaeos et fugatos ab Hierosolymis suscipientes bellum alere tentabant.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장15)
At illis, qui cum Esdrin erant, diutius pugnantibus et fatigatis, cum invocasset Iudas Dominum, ut adiutorem se ostenderet et ducem belli,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장36)
Nonne idem quoque in bellorum visitur instrumentis?
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:10)
Quidam vero hos bomiscos vocant, id est quasdam arulas, quae in Ionica Graeciae regione, ut ait Nicomachus, hoc modo formatae fuerunt, ut neque altitudo latitudini neque haec longitudini convenirent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:10)
Regulus plures Poenorum bello captos in uincla coniecerat, sed mox ipse uictorum catenis manus praebuit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION