라틴어 문장 검색

equites primi omnium Eumenis, deinde et alius equitatus toto passim campo sequuntur hostem et postremos, ut quosque adepti sunt, caedunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 494:1)
huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros paventes intra vallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 535:1)
postea per indutias sepeliendi caesos potestas facta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 27:3)
ex eo tempore per ducentos iam annos pecorum in modum consternatos caedunt fugantque, et plures prope de Gallis triumphi quam de toto orbe terrarum acti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 207:2)
phrygas igitur Gallicis oneratos armis, sicut in acie Antiochi cecidistis, victos victores, caedetis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 214:3)
tum vero instare dissipatis Galli et caedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 318:2)
at hercule iidem nos - monente fortuna quid, si hostem habuissemus, casurum fuisset - cum redeuntes in latrunculos Thraecas incidissemus, caesi, fugati, exuti impedimentis sumus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 576:1)
caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
caeduntur Celtiberi per totum saltum dissipati fuga.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 480:1)
montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, done cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 490:1)
et pugna tam pervicax multos absumpserat Ligurum, et in fuga passim caesi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 74:1)
in primo tumultu captae urbis seniores impubesque quos casus obvios obtulit passim caesi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 701:1)
diu phalanx a fronte, a lateribus, ab tergo caesa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 531:1)
sed cum hostiliter e scaphis caederentur retro qui poterant nando repetentes terram in aliam foediorem pestem incidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 533:1)
navalem materiam et ipsos caedere et alios pati vetuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 355:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION