라틴어 문장 검색

se enim clausas habuisse portas, non separantem suas res a publicis, sed strictis semel gladiis timentem qui finis caedibus esset futurus, utrum, quod satis libertati foret, contenti nece tyranni essent, an quicumque aut propinquitate aut adfinitate aut aliquis ministeriis regiam contigissent alienae culpae rei trucidarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 291:1)
et senatui quidem tam iure caesi quam Hieronymus videbantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 315:3)
quos ubi ex signis armorumque habitu cognovere, Hippocrates atque Epicydes ramos oleae ac velamenta alia supplicum porrigentes orare ut reciperent sese, receptos tutarentur, neu proderent Syracusanis, a quibus ipsi mox trucidandi populo Romano dederentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 393:1)
quas simul tradiderimus, Carthaginiensium extemplo Henna erit, foediusque hic trucidabimur quam Murgantiae praesidium interfectum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 484:3)
inermes, incautos ad satietatem trucidabitis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 490:2)
plus tamen hominum aliquanto captum quam caesum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 519:2)
supra duodecim milia hominum caesa duobus proeliis, plus mille hominum captum cum sex et triginta militaribus signis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 533:1)
hoc quoque proelio ad duodecim milia hominum dicuntur caesa, prope tria capta cum signis militaribus septem et quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 539:1)
plus octo milia hominum caesa, et haud multo minus quam mille captum et signa militaria quinquaginta octo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 543:1)
triginta milia eo proelio hominum caesa dicuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 626:2)
Magna ibi vis hominum, sed inconditae turbae agrestium servorumque, caesa aut capta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 5:1)
deducti in comitium virgisque adprobante populo caesi de saxo deiciuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 105:3)
id referre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti trucidentur, an toti a patiendo expectandoque eventu in impetum atque iram versi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora cadant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 255:1)
cetera a fronte pulsa, inde a tergo atque alis circumventa acies eo usque est caesa ut ex duodeviginti milibus hominum duo milia haud amplius evaserint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 321:1)
ceterum ut ad erumpendum inter Numidas leviumque armorum alia auxilia haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum aequantiumque equos velocitate peditum vix poterant, caesique prope plures in fuga quam in pugna sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 501:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION