라틴어 문장 검색

Si ergo siccitas calvos efficit, et posteriora capitis sicciora esse dixisti, cur calvum occipitium numquam videmus?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 4:1)
Siccitas occipitii non ex vitio sed ex natura est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:2)
Ex illa autem siccitate calvitium nascitur quae per malam temperiem, quam Graeci δυσκρασίαν solent vocare, contingit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 5:4)
cur senecta opinionem exactae siccitatis accepit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 7:2)
Quia senecta, inquit ille, extincto per vetustatem naturali calore fit frigida, et ex illo frigore gelidi et superflui nascuntur humores.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, X. 8:1)
Intestinus calor qui in alvo est, quasi multo maior vehementiorque, quicquid calidum accipit magnitudine sua circumvenit ac debilitat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:2)
Manus autem, ut rem fervidam ferre possit, nullo proprio iuvatur calore.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 23:4)
Quod hinc apparet, quia, cum fuerit eadem aqua solis calore resoluta, minor modus eius reperitur quam fuit antequam congelasceret:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 26:3)
Num quia vinum semina quaedam in se caloris habet (et ob eam rem Homerus dixit αἴθοπα οἶνον, non, ut quidam putant, propter colorem), an alia quaepiam causa est?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 28:2)
Esto, vina naturali muniantur calore:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 29:2)
Calor sensum occupat et gustatum linguae fervor interpedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:4)
Quod si caloris absit iniuria, tum demum potest lingua incolumi blandimento dulcedinem pro merito eius excipere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:6)
Praeterea sucus dulcis per calorem non inpune penetrat venarum receptacula, et ideo noxa minuit voluptatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 38:7)
Cum enim animal ex diversis constet elementis, unum est de his quae corpus efficiunt quod et solum aut maxime ultra cetera aptum sibi quaerat alimentum, calorem dico, qui liquorem sibi exigit ministrari.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 2:3)
Inspice et primae aetatis infantiam, quantum cibum nimio calore conficiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION