라틴어 문장 검색

Grimoald Beneventanorum suorum ducem per fraudulenter missum eorum mandatum veniens, Gudiperto gladio interemit, expleto anno post mortem patris et sex mensibus.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 136)
alii gladio interempti, alii fame perculsi, aliis bestiis occisi, ut vix pauci remanerent in vicos vel in civitates.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 510)
quia quod gladius non interemit, in fluvio Vulturno negati sunt, reliqui fuga vis evaderunt.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1531)
Qui casus cum plerosque ex his, qui simul deciderant, graviter adfecisset, illi tamen nihil aliud laesionis intulit, praeter quod capulo gladii, quo accinctus erat, imi pectoris pars sinistra contusa est et auris dextra in parte posteriore vulnerata, femur quoque dextrum cuiusdam ligni pondere iuxta inguina conlisum.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 243:2)
His denique inter se discordantibus Nortmanni ultra mare positi, eorum audientes discordiam, navali evectione cum infinita multitudine mare transito Taruennam urbem Morinorum mediante mense Iulio igne et gladio vastaverunt, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:1)
Indeque omne regnum usque Hisam ferro et igne devastant, subversis moeniis et monasteriis atque aecclesiis usque ad solum dirutis servitoribusque divini cultus aut gladio aut fame peremptis aut ultra mare venditis et accolis terrae deletis, nemine sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:7)
gladio etiam nobilioribus praedicti castri deletis, ad ultimum capta est munitio dicti castri, interfectis eius habitatoribus, ipsumque castrum funditus terrae coaequatum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:2)
Congregato exercitu suo festinus perrexit ad Suessiones patremque suum de claustris liberavit atque Iudith de custodia revocavit, direxeruntque aciem contra Mahtfridum atque Landbertum, principes Lotharii consules, ut eos vinctos ad se adducerent aut etiam gladio detruncarent.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 52:3)
Nobiles eius gladio ceciderunt, et illa dolens ac gemens, plorans ploravit per diem et noctem, dicens:
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:22)
Evaginabo gladium, et interficiet eos manus mea.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 88:9)
at ille negat Et gladium nudans:
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:8)
eo quidem pacto et qui myoparonem quaesierit pirata erit et qui uectem perfossor et qui gladium sicarius.
(아풀레이우스, 변명 30:4)
o subtilitas digna carcere et robore!
(아풀레이우스, 변명 79:8)
profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita uox in uagina silentii condita diutino torpore hebetatur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:8)
lucernam lucidam gerebat una, spongiam et nudum gladium altera;
(아풀레이우스, 변신, 1권 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION