라틴어 문장 검색

Deinde ubi ad se redit, circumcidendum vinum est in totum annum, etiamsi casus idem non revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장13)
23 Antidota raro sed praecipue interdum necessaria sunt, quia gravissimis casibus opitulantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 23장1)
Idque evenit non in alis tantum atque poplitibus, sed etiam in iis venis, quae ad anum testiculosque perveniunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장28)
— In eiusmodi casu primum est, si vires patiuntur, sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장345)
praecipueque in hoc casu petendum non a medicamentis solum sed etiam a victus ratione praesidium est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장352)
In primo casu commodissimum est maliciorum ex vino coquere, interioremque eius partem conterere et cerato miscere ex rosa facto, idque superponere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장368)
siquidem ex eiusmodi casibus saepe cancri fiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장372)
Quod demonstrasse dicitur casus cuiusdam pueri, qui cum ab hac ictus esset et partim ob ipsum volnus partim ob inmodicus aestus siti premeretur ac locis siccis alium umorem non reperiret, acetum, quod forte secum habebat, ebibit et liberatus est, credo, quoniam id, quamvis refrigerandi vim habet, tamen habet etiam dissupandi;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장56)
maximeque id evenit in eminentibus partibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장360)
Idque evenit modo sine ulcere, modo exulcerato loco, huic quoque modo malo odore, modo nullo accedente.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 2장3)
Ingentibus vero et variis casibus oculi nostro patent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장2)
Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid eventurum sit colligere possumus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장4)
In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장23)
Solet tamen evenire nonnumquam sive tempestatium vitio sive corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장133)
— In hoc casu alvus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria laeserunt leniantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장170)

SEARCH

MENU NAVIGATION