라틴어 문장 검색

ubi aliquod in eo vitium est, non incommodum est summam cutem potius subinde corrumpi, quam id, quod nocet, in aliam partem magis necessariam verti.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 1:8)
Pejus est, quod densam cutem, et subpinguem, et ex toto glabram fecit.- Sed ea, quae ἀλωπεχία nominatur, sub qualibet figura dilatatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 1:5)
Ad omnia vero ista, atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, V De varis, lenticulis et ephelidis. 3:2)
Sed ante tonderi ad cutem convenit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 28:4)
Praeter haec ab occipitio, incisa cute, cucurbitula adhibenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 33:3)
caput ad cutem tondendum, diuque quotidie jejunis perfricandum;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 41:7)
Idem σφαιρίον vetustis ulceribus, et vix ad cicatricem venientibus optime succurrit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 53:3)
Factae vero ex ulceribus cicatrices duobus vitiis periclitantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 56:1)
At si crassae cicatrices sunt, extenuat vel σμιλίον, vel Canopitae collyrium:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 57:1)
Maxime tamen tollere cicatricem videtur id, quod habet gummis p. )-(. z. aeruginis p. )-(. I. crocomagmatis p. )-( IV.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 58:9)
Utilia huc quoque medicamenta sunt, quae ad caliginem proxime, quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 73:3)
Licet tamen etiam iisdem medicamentis non inutiliter uti, quae vel cicatrices, vel aspritudinem extenuant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 80:5)
nihilo minus tamen haec tentari possunt, ut caput ad cutem tondeatur, assidueque vehementer perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VIII De narium morbis. 3:1)
Igitur si ex inflammatione coles intumuit, reducique summa cutis, aut rursus induci non potest, multa calida aqua fovendus locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 3:1)
Ubi vero glans contecta est, oriculario quoque clystere inter eam cutemque aqua calida inserenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION