라틴어 문장 검색

ibi in contionis modum orationem exorsus, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, veteres populi Romani iniurias cladesque gentis Volscorum, hodiernam hanc contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 409:1)
at a Veiente hoste clades accepta temeritate alte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 535:1)
et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius quam recens dolor proximae cladis transiret quiescentibus, aut mox moturos esse apparebat Sabinos semper infestos Etruriamque omnem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 536:4)
cum haec accepta clades est, iam C. Horatius et T. Menenius consules erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 567:1)
post acceptam proxima pugna cladem Veientes abstinuere acie;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 570:3)
tum expressa vis ad pugnandum ut victor iam a vallo submoveretur hostis, satis tamen appareret capi tantum castra militem Romanum noluisse, alibi gaudere sua clade atque ignominia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 650:1)
ibi ex insidiis prope magna accepta clade virtus militum rem prolapsam neglegentia consulis restituit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 686:2)
deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in finis, plus cladium quam intulerant acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 688:2)
magnae clades ultro citroque illis diebus et inlatae et acceptae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 58:2)
vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse, inde exercitu ingenti fines suos depopulari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 67:1)
nam cum haud procul ab hoste castra posuisset, nulla magnopere clade accepta castris se pavidus tenebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 280:2)
ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 318:4)
multiplici clade foedatus annus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 343:1)
maius flagitium in Algido, maior etiam clades accepta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 454:1)
ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domique adiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 458:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION