-
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
- (살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장6)
-
Affinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades oppressit:
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 14장33)
-
utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 31장13)
-
Nam Albinus, Auli fratris exercitusque clade perculsus, postquam decreverat non egredi prouincia, quantum temporis aestiuorum in imperio fuit, plerumque milites statiuis castris habebat, nisi cum odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 44장5)
-
Neque diutius Numidae resistere quiuissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam cladem in congressu facerent.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 59장4)
-
Ita iniustissime luxuria et ignavia, pessimae artes, illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae innoxiae cladi sunt.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 85장80)
-
Quam ob rem vos, quibus militaris aetas est, annitimini mecum et capessite rem publicam, neque quemquam ex calamitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit.
- (살루스티우스, The Jugurthine War, 85장87)
-
Quid est, quod trepident, quod contagium quoque mei timeant, quasi transilire calamitas possit ?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 13 6:3)
-
Mariana clade multos splendidissime natos, senatorium per militiam auspicantes gradum, fortuna depressit, alium ex illis pastorem, alium custodem casae fecit;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 10:3)
-
Eadem ratione fit, scio, ut aliquis felicitatem bene et ut calamitatem fortiter ferat.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 50:1)
-
Hi enim omnes corporis sensus sunt Ubi ergo calamitas, ubi illud malum verum est?
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 29:3)
-
Nam ut illic quisquis ab igne propior stetit, percusso similis obstipuit, sic in his per aliquam vim accidentibus unum calamitas opprimit, ceteros metus, paremque passis tristitiam facit pati posse.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:4)
-
Cogita, quas clades ediderit publica ebrietas;
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:1)
-
novitas adicit calamitatibus pondus, nec quisquam mortalium non magis quod etiam miratus est, doluit.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 3:4)
-
Sine hoste patimur hostilia, et cladis causas, si alia deficiunt, nimia sibi felicitas invenit.
- (세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:7)