라틴어 문장 검색

Igitur quotiens unus atque idem terminus ita duobus circum se terminis communicat, ut ad unum dux sit, ad alium comes, haec proportionalitas continua vocatur, ut unus, duo, quattuor.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De proportionalitatibus 1:14)
Secundum quem numerum et priores quinque habitudines comparationesque descriptae sunt, ubi quinque maioribus proportionibus, quos vocavimus duces, minores aptavimus alios terminos, quos comites diximus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quae apud antiquos proportionalitas fuerit; quas posteriores addiderint 1:5)
sin vero hic alius dux et alius comes, illic vero utrique sint alii, vocabitur disiuncta medietas.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De arithmetica medietate eiusque proprietatibus 1:5)
Ne nostrum comites prosequerentur iter.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, I 6:1)
‘Donamus comitem uiro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIV 42:1)
Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C.
(카이사르, 아프리카 전기 35:1)
Quem Gaetuli sui comites in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partes conferunt. C.
(카이사르, 아프리카 전기 93:2)
Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis, omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant:
(카이사르, 내란기, 3권 80:4)
quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa plerumque silvarum atque fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 30장3)
et deinde vadit in Tranum, et vincitur ab eis, duce Guillielmo Ferrebrachio, qui intitulatus est primus Comes Apuliae.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1045 4:2)
et fuit Drogo dux eorum, qui fuit secundus Comes Apuliae.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1046 5:3)
Gaufredus comes comprehendit Neritonum, et Litium.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1055 11:2)
Robertus comes ivit super Callipolim, et fugatus est iterum exercitus Graecorum in terra Tarentina, et captum at Hydrontum, et castrum Minervae.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1055 11:3)
Mortuus est Humphredus, et intravit comes Apuliae Robertus, qui dictus est Guiscardus.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1056 12:1)
Robertus comes Apuliae factus est dux Apuliae, Calabriae, et Siciliae a papa Nicolao in civitate Melphis;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1059 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION