라틴어 문장 검색

Eum tibi penitus commendo atque trado, primum ut omnibus in rebus ei commodes, quoad fides tua dignitasque patietur ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 53 1:2)
qua re, quod reliquum est, a te peto, quoniam apud gratos homines beneficium ponis, ut eo libentius iis commodes operamque des, quoad fides tua patietur, ut socrus adulescentis rea ne fiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 548)
peto igitur a te ut in ea controversia, quam habet de fundo cum quodam Colophonio, et in ceteris rebus quantum fides tua patietur quantumque tuo commodo poteris tantum ei honoris mei causa commodes ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 69 3:1)
vehementer mihi gratum feceris, si quibuscumque rebus sine tua molestia poteris ei commodaris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 706)
equidem existimo habere te magnam facultatem (sed hoc tui est consili et iudici) ex eo s. c., quod in heredes C. Vennoni factum est, Caerelliae commodandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 72 3:2)
A te idem illud peto ut de loco, quo deportet frumentum, et de tempore Avianio commodes, quorum utrumque per eundem me obtinuit triennium, dum Pompeius isti negotio praefuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 75 2:1)
uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 3:2)
multa palam domum suam auferebat, plura clam de medio removebat, non pauca suis adiutoribus large effuseque donabat, reliqua constituta auctione vendebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 8장 3:3)
si nihil in ista pugna Roscii quod operae pretium esset fecerant, quam ob causam a Chrysogono tantis praemiis donabantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 37장 3:2)
"calidum scis ponere sumen, scis comitem horridulum trita donare lacerna, et verum inquis amo, verum mihi dicite de me."
(페르시우스, 풍자, satire 142)
nempe hoc quod Veneri donatae a virgine pupae.
(페르시우스, 풍자, satire 256)
viso si palles, inprobe, nummo, si facis in penem quidquid tibi venit, amarum si puteal multa cautus vibice flagellas, nequiquam populo bibulas donaveris aures.
(페르시우스, 풍자, satire 432)
Cum primum pavido custos mihi purpura cessit bullaque subcinctis Laribus donata pependit, cum blandi comites totaque impune Subura permisit sparsisse oculos iam candidus umbo, cumque iter ambiguum est et vitae nescius error diducit trepidas ramosa in compita mentes, me tibi supposui.
(페르시우스, 풍자, satire 511)
"quasi magnum nempe diem donas?"
(페르시우스, 풍자, satire 526)
haec mera libertas, hoc nobis pillea donant.
(페르시우스, 풍자, satire 536)

SEARCH

MENU NAVIGATION