라틴어 문장 검색

in duas magnas res id usui fore, et Rhodios pacatis contra insulam suam terris totis viribus incumbere in unius belli, quod adversus Antiochum sit, curam posse, et classem, quae in Cilicia compararetur, intercludi, ne Polyxenidae coniungatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 169:1)
C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 173:1)
Hannibal, ictus uno proelio adverso, ne tum quidem praetervehi Lyciam audebat, cum coniungi veteri regiae classi quam primum cuperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 274:1)
postquam Aetoli se coniunxerunt, hos, ut ab tergo agmini instarent, reliquerunt, ipsi ab lateribus se circumfuderunt, quidam per notas calles breviore via praegressi transitus insedere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 22:1)
si qua periculosa et praerupta occurrant, non pugnare cum iniquitate locorum neque inexsuperabilibus vim adferre, sed obliquo monte ad se declinare et suo agmini coniungi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 253:1)
postero die prius explorato saltu quam moverent primis se coniungunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 504:1)
Boeotorum quoque se concilium arte distraxisse ne coniungi amplius ullo consensu Macedonibus possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 495:3)
Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes, communicabo semper te mensa mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 173)
communicavi tecum consilia omnia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 3, scene 14)
Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves communicesque hanc mecum meam provinciam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 2187)
supercilii, quod supra antepagmenta inponitur, dextra atque sinistra proiecturae sic sunt faciundae, uti crepidines excurrant et in unguem ipso cymatio coniungantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장18)
Aerarium, carcer, curia foro sunt coniungenda, sed ita uti magnitudo symmetriae eorum foro respondeant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 2장1)
Laconicum sudationesque sunt coniungendae tepidario;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장25)
Coniunguntur autem his domus ampliores habentes lautiora peristylia, in quibus pares sunt quattuor porticus altitudinibus, aut una, quae ad meridiem spectat, excelsioribus columnis constituitur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 7장10)
interim cum esset inter nos de aquae potestate et eius virtutibus sermo, exposuit esse in ea terra eiusmodi fontes, ut, qui ibi procrearentur, voces ad cantandum egregias haberent, ideoque semper transmarinos catlastros emere formosos et puellas maturas eosque coniungere, ut, qui nascerentur ex his, non solum voce egregia sed etiam forma essent non invenusta.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장106)

SEARCH

MENU NAVIGATION