라틴어 문장 검색

Arma et apparatum bellicum a Britannis intra civitatum faederatarum Americanarum fines degentibus accepisse ferebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.33)
Gubernatori, igitur, civitatis istius in quam Galli isti quatuor iter fecerant, imperavit, ut homines illos intra fines suos contineat, neve bellum cuilibet inferre sinat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.12)
Cives multi Kentuckienses, in Hispanos animo adeo male affecto erant, ut Gallis libentissime succurrere, Hispanorumque intra fines bellum gerere, vellent.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.14)
Cum Britannos oraret, ut, ex foedere, propugnacula nonnulla intra civitatum foederatarum Americanarum fines sita desererent, responsum fuit, " Americanos leges, quae pecunias civibus Britannis debitas haud persolvere jubeant, tulisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEPTIMUM.35)
Ut propugnacula Britannica, intra civitatum foederatarum Americanarum fines posita, sine certamine, aut vulneribus ullis, Americanis dederentur, foedere isto effectum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.82)
Propuganacula, item, quae civitatum faederatarum intra fines jam diu tenuerant Britanni, omnia, ex faedere, Americanis tradita.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.36)
eosque intra imperii justi fines coercere et continere haud quaquam facile erat:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.151)
Indos, intra fines Americanos, caedes, incendia, foedaque alia permulta facientes, funditus superavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.107)
Seditione, dolis, scelere atque libidine et ira Iliacos intra muros peccatur et extra.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0211)
nihil intra est oleam, nil extra est in nuce duri;
(호라티우스의 두번째 편지, 19)
vel dic quid referat intra naturae finis viventi, iugera centum an mille aret?
(호라티우스의 풍자, 1권, 01장33)
"Cum vero de regno Christi, de futura beatitudine, de gloria coeperit adnuntiare ventura, videas cunctos moderato suspirio et oculis ad caelum levatis intra se dicere:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:86)
"Regnum Dei intra vos est."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:26)
Alii sublatis in altum humeris et intra se nescio quid cornicantes stupentibus in terram oculis tumentia verba trutinantur, ut, si praeconem addideris, putes incedere praefecturam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:6)
hic novus Arpinas, ignobilis et modo Romae municipalis eques, galeatum ponit ubique praesidium attonitis et in omni monte laborat, tantum igitur muros intra toga contulit illi nominis ac tituli, quantum sibi Leucade, quantum Thessaliae campis Octavius abstulit udo caedibus adsiduis gladio;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII96)

SEARCH

MENU NAVIGATION