라틴어 문장 검색

patria est illi quodcumque suprema et universa circuitu suo cingit, hoc omne convexum, intra quod iacent maria cum terris, intra quod aer humanis divina secernens etiam coniungit, in quo disposita tot lumina in actus suos excubant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 21:5)
Facillime enim tenera conciliantur ingenia ad honesti rectique amorem et adhuc docibilibus leviterque corruptis inicit manum veritas, si advocatum idoneum nancta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 11:7)
Invenire enim sapientem sapienti per se res expetenda est, quia natura bonum omne carum est bono et sic quisque conciliatur bono quemadmodum sibi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 13:2)
Quomodo ergo infans conciliari constitutioni rationali potest, cum rationalis nondum sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:3)
omnes ei constitutioni conciliantur in qua sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 14:5)
huic constitutioni suae conciliatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:2)
huic constitutioni conciliatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 15:4)
Ergo infans ei constitutam* suae conciliatur, quae tunc infanti est, non quae futura iuveni est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 16:5)
Primum sibi ipsum conciliatur animal, debet enim aliquid esse, ad quod alia referantur, voluptatem peto, cui ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 17:1)
simul enim conciliatur saluti suae quidque et iuvantia petit, laesura formidat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 21:6)
Locuples est, pater, quam mihi concilias:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 6:10)
nouerca enim procuratori coniungitur.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 8:2)
Ut haec res illi alios amicos, alia beneficia conciliet ?
(세네카, 행복론, Liber IV 94:1)
Ita legum praesidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest, verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda suadeat cupiditatemque honesti et aequi conciliet animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 35:1)
nam speciem capere acceptae iniuriae et ultionem eius concupiscere et utrumque coniungere, nec laedi se debuisse et vindicari debere, non est eius impetus, qui sine voluntate nostra concitatur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION