라틴어 문장 검색

ipse iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 617:1)
concitat calcaribus equum atque in ipsum infestus consulem derigit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 60:2)
circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etruscorum nunc singulos provocare, nunc increpare omnes:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 104:1)
proelio inito adeo concitato impetu se intulerant Etrusci ut funderent ipso incursu Aricinos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 156:2)
super belli Sabini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasse populos concitante Octavio Mamilio satis constabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 189:1)
et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat, nec fefellit veniens Tusculanum ducem, contra quem et ille concitat equum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 205:1)
Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos flecti quam frangi putabat cum tutius tum facilius esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 254:3)
postulamus ut ii, qui maxime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus dilectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 303:3)
inde ad Veiens bellum profecti, quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata quam quod in spem ventum erat discordia intestina dissolvi rem Romanam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 486:1)
lacessere ad pugnam primo obequitando castris provocandoque, postremo, ut nihil movebant, qua consules ipsos qua exercitum increpando:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 495:2)
concitati homines veluti ad proelium se expediunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 611:1)
violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:1)
sic prope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni referentibus iam gradum consul increpando simul temeritatem simul ignaviam pudore metum excussisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 705:2)
pulsique cum in fines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox increpare duces, quod in aciem, qua pugnandi arte Romanus excellat, commissa res sit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 22:2)
tumultuque sedato victos timeri increpans hostes praesidia portis imposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 29:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION