라틴어 문장 검색

Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is, quos modo vidimus, cogitamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 9:3)
Quid enim ad rem pertinet in particulas illud diducere, cum possis dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 4:5)
Modo latius virtus funditur, regna urbes provincias temperat, fert leges, colit amicitias, inter propinquos liberosque dispensat officia, modo arto fine concluditur paupertatis exilii orbitatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 28:1)
Nam qui proficit, in numero quidem stultorum est, magno tamen intervallo ab illis diducitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 8:4)
Ideo vir magnus ac prudens animum diducit a corpore et multum cum meliore ac divina parte versatur, cum hac querula et fragili quantum necesse est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 10:5)
Ceterum inventi sunt et qui in pauciora philosophiam et qui in plura diducerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 9:6)
omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 51:9)
Illi enim, per quos ista corpora efficiuntur, iure aut officio cohaerent, natura diducti et singuli sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 6:6)
alter ab altero debet esse diductus, ut duo sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 4:8)
Sunt qui officia lucis noctisque perverterint nec ante diducant oculos hesterna graves crapula quam adpetere nox coepit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 2:1)
inuadere hostes iubet, obstantis cuneos gladiis diducere;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:8)
hunc enim animum sine dubio fuisse iurantium, ut uiui non diducerentur, cum illud quoque cauerint, ne morte diuiderentur.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 4:10)
SILO POMPEIVS contra dixit illam teneri iureiurando et adiecit, etiamsi repudio diducta fuerit, non tamen solui foederis pactionem;
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 5:5)
Multi me adfectus diducunt:
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 8:25)
itaque memini Latronem PORCIVM, ut exprobraret hanc audiendi scolasticis neglegentiam, maxime quia TRIARIVS conpositione uerborum belle cadentium multos scolasticos delectabat, omnes decipiebat, in quadam controuersia, cum magna quasi ui fluerent et concitata, sic locum conclusisse:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema. Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam cum haberet uxorem et ex ea filium, peregre profectus est. a piratis captus scripsit de redemptione epistulas uxori et filio. Vxor flendo oculos perdidit. filium euntem ad redemptionem patris alimenta po 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION