라틴어 문장 검색

ingenioseque visus est Gavius caelibes dicere veluti caelites, quod onere gravissimo vacent, idque Graeco argumento iuvit, ἠι¨θέουσ enim eadem de causa dici affirmat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:2)
illa propositarum quaestionum conclusio non fere tota constat syllogismis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 368:6)
argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur inclinatione forti ac virili, non a scena et sed ab armis aut etiam a palaestra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 399:3)
id vel hoc argumento patet, quod intra biennium, quam verba recte formare potuerunt, quamvis nullo instante, fere loquuntur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 410:2)
ut, sitne parvis argumentis credendum, et pro testibus et in testes, in mediis litium medullis versantur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 12:5)
argumentum, quod falsum sed vero simile comoediae fingunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 46:2)
nam locos quidem, quales sunt de testibus, semperne his credendum, et de argumentis, an habenda etiam parvis fides, adeo manifestum est ad forenses actiones pertinere, ut quidam neque ignobiles in officiis civilibus scriptos eos memoriaeque diligentissime mandatos in promptu habuerint, ut quotiens esset occasio, extemporales eorum dictiones his velut emblematis exornarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 71:1)
quin aliquando etiam argumentum ex ipsis positionum vitiis ducimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 163:1)
itaque illud quaestionum et argumentorum apud corrupta iudicia frigus evitant nihilque aliud, quam quod vel pravis voluptatibus aures assistentium permulceat, quaerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 178:4)
Aristoteles, ut solet, quaerendi gratia quaedam subtilitatis suae argumenta excogitavit in Gryllo;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 282:1)
item non evertit opus rhetorice, quod . neque enim positum a se argumentum solvit orator sed ne rhetorice quidem, quia apud eos, qui in persuadendo finem putant, aut si quis (ut dixi) casus duos inter se bonos viros composuerit, verisimilia quaerentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 302:3)
quod philosophi quidem multis et acutis conclusionibus colligunt, mihi vero etiam planiore hac proprieque nostra probatione videtur esse perspicuum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 327:1)
at prooemium aliquando ac narrationem dicet malus homo et argumenta, sic ut nihil sit in iis requirendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 332:1)
quidam argumenta persuasibilia;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 335:1)
ac si est brevis et una conclusione finitus, nihil fortasse ultra desideret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 33:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION