라틴어 문장 검색

nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, aeque caecum animo ac Phalarim fuisse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 87:3)
cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intellegere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 33:3)
non necesse est et illa pristina manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae accesserint, animique optimam quamque partem carissimam, in eaque expletione naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:8)
progredientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:3)
quoniam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, confitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:6)
Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione naturae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 63:1)
Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia progrediente aetate fingeret neque sane multum adiumentis externis et adventiciis uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 80:1)
Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus, consistit in beata vita comparanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 115:3)
Zeno igitur naturam ita definit ut eam dicat ignem esse artificiosum ad gignendum progredientem via.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 57:2)
namque alii naturam esse censent vim quandam sine ratione cientem motus in corporibus necessarios, alii autem vim participem rationis atque ordinis tamquam via progredientem declarantemque quid cuiusque rei causa efficiat quid sequatur, cuius sollertiam nulla ars nulla manus nemo opifex consequi possit imitando;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:3)
eamque causam Cleanthes adfert cur se sol referat nec longius progrediatur solstitiali orbi itemque brumali, ne longius discedat a cibo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 37:2)
Ex quattuor autem locis, in quos honesti naturam vimque divisimus, primus ille, qui in veri cognitione consistit, maxime naturam attingit humanam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 25:1)
Virtutis enim laus omnis in actione consistit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 26:5)
Ne noster quidem probandus, si verum est Q. Fabium Labeonem seu quem alium (nihil enim habeo praeter auditum) arbitrum Nolanis et Neapolitanis de finibus a senatu datum, cum ad locum venisset, cum utrisque separatim locutum, ne cupide quid agerent, ne appetenter, atque ut regredi quam progredi mallent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 44:4)
Modus autem est optimus decus ipsum tenere, de quo ante diximus, nec progredi longius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 181:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION