라틴어 문장 검색

Et misit speculatores in castra eorum, et reversi renuntiaverunt ei quod ita constituunt supervenire illis nocte.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장26)
Et nunc remitte eos in domos suas. Elige autem tibi viros paucos, qui tecum sint, et veni mecum Ptolemaidam, et tradam eam tibi et reliqua praesidia et reliquum exercitum et universos praepositos negotiis et conversus abibo; propterea enim veni ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장45)
Coronam auream et baen, quam misistis, suscepimus; et parati sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis regis remittere vobis, quae indulsimus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장37)
Quaecumque enim constituimus vobis, constant; munitiones, quas aedificastis, vobis sint.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장38)
Et constituit, ut omnibus annis agerentur dies hi cum laetitia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장52)
Et civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas, ut essent vasa munitionis, quoadusque nominatum est nomen gloriae eius usque ad extremum terrae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장10)
et ut sit super eos dux, et ut cura esset illi pro sanctis, ut constitueret per eum super opera eorum et super regionem et super arma et super praesidia;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장42)
Et constituit rex Cendebaeum ducem maritimum et exercitum peditum et equitum dedit illi;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장38)
Et aedificavit Cedron et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent vias Iudaeae, sicut constituit ei rex.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장41)
Constitue populum tuum in loco sancto tuo, sicut dixit Moyses ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장29)
Simon autem de tribu Belgae praepositus templi constitutus dissentiebat a principe sacerdotum de dispensatione in civitate.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장4)
super haec autem promittebat et alia centum quinquaginta se perscripturum, si concederetur per potestatem eius gymnasium et ephebiam sibi constituere et eos, qui in Hierosolymis erant, Antiochenos scribere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장9)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
Prompte enim sub ipsa arce gymnasium constituit et optimos quosque epheborum subigens sub petasum ducebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장12)
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장28)

SEARCH

MENU NAVIGATION