라틴어 문장 검색

qua in cogitatione et cooptatum me ab eo in conlegium recordabar, in quo iuratus iudicium dignitatis meae fecerat, et inauguratum ab eodem, ex quo augurum institutis in parentis eum loco colere debebam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 1:3)
his opposuit sese Socrates, qui subtilitate quadam disputandi refellere eorum instituta solebat [verbis]. Huius ex uberrimis sermonibus exstiterunt doctissimi viri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 8장 2:1)
Iam enim erat unctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 20장 1:5)
Quod si omnia a philosophis essent petenda, Peripateticorum institutis commodius fingeretur oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 3:5)
quamquam ea ipsa Peripateticorum Academicorumque consuetudo in ratione dicendi talis est ut nec perficere oratorem possit ipsa per sese nec sine ea orator esse perfectus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:2)
Nam ut Stoicorum astrictior est oratio aliquantoque contractior quam aures populi requirunt, sic illorum liberior et latior quam patitur consuetudo iudiciorum et fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 31장 4:3)
pergamus ergo, inquam, ad reliqua et institutum ordinem persequamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 1:1)
Sed quia et labor multo maior est totam causam quam partem dicere et quia plures ineuntur gratiae si uno tempore dicas pro pluribus, idcirco hanc consuetudinem libenter adscivimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 57장 2:4)
In quo multis verbis cum inveheretur in Caesarem Curio disputatioque esset inter eos, ut est consuetudo dialogorum, cum sermo esset institutus senatu misso, quem senatum Caesar consul habuisset, reprendit eas res quas idem Caesar anno post et deinceps reliquis annis administravisset in Gallia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:9)
Sed ad instituta redeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 61장 2:6)
Nam eius aequalem M'. Glabrionem bene institutum avi Scaevolae diligentia socors ipsius natura neglegensque tardaverat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 68장 1:2)
Sed ad sermonem institutum revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 69장 3:7)
nec id solum domestica consuetudine, ut dudum de Laeliorum et Muciorum familiis audiebamus, sed quamquam id quoque credo fuisse, tamen, ut esset perfecta illa bene loquendi laus, multis litteris et eis quidem reconditis et exquisitis summoque studio et diligentia est consecutus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 72장7)
Solum quidem, inquit ille, et quasi fundamentum oratoris vides, locutionem emendatam et Latinam, cuius penes quos laus adhuc fuit, non fuit rationis aut scientiae, sed quasi bonae consuetudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:2)
Quo magis expurgandus est sermo et adhibenda tamquam obrussa ratio, quae mutari non potest, nec utendum pravissima consuetudinis regula.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 74장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION