라틴어 문장 검색

Se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exsilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 34장5)
Neque illis modestia neque modus, contentionis erat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장5)
quae contentio divina et humana cuncta permiscuit eoque vecordiae processit, ut studiis civilibus bellum atque vastitas Italiae finem faceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 5장2)
Nam concordia paruae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장12)
Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepimus profugos ob discordias civilis nauibus in eos locos venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen ex re inditum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 78장1)
quid tibi cum ista contentione ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 13:6)
A clamore protinus et a summa contentione vox tua incipiet ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 7:6)
si recusat aliquid, si conplorat, si malum iudicat, perturbationem recepit et in magna discordia volutatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 17:2)
Ecce ingens clamor ex stadio perfertur et me non excutit mihi, sed in huius ipsius rei contentionem transfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 2:2)
" Nam concordia parvae res crescunt, discordia maximae dilabuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 46:6)
Itaque solebat et ipse, cum se assidua et numquam intermissa contentione fregerat, sentire ingenii lassitudinem, quae non minor est quam corporis, sed occultior.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:8)
utcumque res tulerat ita uiuere, nihil uocis causa facere, non illam per gradus paulatim ab imo ad summum perducere, non rursus a summa contentione paribus interuallis descendere, non sudorem unctione discutere, non latus ambulatione reparare.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 16:6)
uter discordiae causam praebuerit nolite a me exigere:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 4:12)
Quae causa fuerit discordiae nescio;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 7:11)
Debuisti, inquit, me rogare ut ipse praestarem, debuisti illum ad me perducere, debuisti reconciliationem temptare, non famam pietatis ex nostra captare discordia.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 24:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION