라틴어 문장 검색

Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:3)
Marco itidem moderante imperium, unum spirando vesania gentium dissonarum, post bellorum fragores immensos, post aerumnas urbium captarum et direptarum, et pessum datas copias, concitas probi rectoris interitu, partes earum exiguas reliquisset intactas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 13:1)
Et confestim Victore magistro equitum misso ad Persas, ut super Armeniae statu pro captu rerum componeret impendentium, ipse Antiochia protinus egressurus, ut Constantinopolim interim peteret, Profuturum praemisit et Traianum, ambo rectores, anhelantes quidem altius sed imbellis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 1:2)
Praevia igitur spe meliorum, Romani duces (si fors copiam attulisset), ausuri aliquid gloriosum, Gothos quicquid molirentur, sagaciter observabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 6:1)
et sequebantur equites hinc inde fugientium occipitia lacertis ingentibus praecidentes et terga, itidemque altrinsecus pedites, lapsorum timore impeditorum secando suffragines.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 13:2)
fortiterque resistendo pari pugnandi sorte discesserat, ni eum equitum accursus complurium anhelum circumvenisset et fessum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:2)
Et ita cecidit interfectis barbarorum non paucis, quorum clades copiarum magnitudo celabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:3)
Agnitus tamen licet sero Sebastianus, et urbem introire permissus, cibo et quiete curatis pro copia, quos ductabat, secuta luce impetu clandestino erupit, vesperaque incedente, Gothorum vastatorios cuneos prope flumen Hebrum subito visos, paulisper opertus aggeribus et frutectis, obscura nocte suspensis passibus consopitos adgressus est, adeoque prostravit, ut praeter paucos quos morte velocitas exemerat pedum, interirent reliqui omnes, praedamque retraxit innumeram, quam nec civitas cepit nec planities lata camporum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 11장 4:1)
ducebatque multiplices copias, nec contemnendas nec segnes, quippe etiam veteranos eisdem iunxerat plurimos, inter quos et honoratiores alii et Traianus recinctus est, paulo ante magister armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 1:2)
Et quoniam exploratione sollicita cognitum est cogitare hostes fortibus praesidiis itinera claudere, per quae commeatus necessarii portabantur, occursum est huic conatui competenter, ad retinendas opportunitates angustiarum, quae prope erant, peditibus sagittariis et equitum turma citius missa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 2:1)
Et cum Sebastiano auctore quidam protinus eundum ad certamen urgerent, Victor nomine (magister equitum) Sarmata sed cunctator et cautus, eadem sentientibus multis, imperii socium exspectari censebat, ut incrementis exercitus Gallicani adscitis, opprimeretur levius tumor barbaricus flammans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 6:1)
Atque (ut mos est) ululante barbara plebe ferum et triste, Romani duces aciem instruxere, et anteposito dextro cornu equitum prime, peditatus pars maxima subsidebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 11:2)
Cornu autem equitum laevum, disiectis adhuc per itinera plurimis, summa difficultate conductum, properabat passibus citis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 12:1)
Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:1)
Verum ubi effusi immensis agminibus barbari, iumenta conterebant et viros, et neque ad receptum confertis ordinibus laxari usquam poterat locus, et evadendi copiam constipatio densior adimebat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION